Psalmorum 87

1Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; 2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! - 4Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. 5Et de Sion dicetur: " Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ". 6Dominus referet in librum populorum: " Hi nati sunt illic ". 7Et cantant sicut choros ducentes: " Omnes fontes mei in te ".

will be added

X\