Psalmorum 84

1Magistro chori. Secundum " Torcularia ". Filiorum Core. PSALMUS. 2Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! 3Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 4Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. 5Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. 6Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit. 7Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina. 8Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. 9Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob. 10Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. 11Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. 12Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. 13Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

will be added

X\