Psalmorum 83

1Canticum. PSALMUS. Asaph. 2Deus, ne quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus, 3quoniam ecce inimici tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput. 4Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi. 5Dixerunt: " Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra! ". 6Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt: 7tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, 8Gebal et Ammon et Amalec, Philistaea cum habitantibus Tyrum. 9Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot. 10Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison. 11Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram. 12Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum, 13qui dixerunt: " Hereditate possideamus pascua Dei! ". 14Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum. 15Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes, 16ita persequeris illos in tempestate tua et in procella tua turbabis eos. 17Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. 18Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant; 19et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.

will be added

X\