Psalmorum 82

1PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat. 2" Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis? 3Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate. 4Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ". 5Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. 6Ego dixi: " Dii estis, et filii Excelsi omnes ". 7Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

will be added

X\