Psalmorum 81

1Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph. 2Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob. 3Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. 4Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra. 5Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. 6Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: 7" Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt. 8In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba. 9Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! 10Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum. 11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud. 12Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. 13Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. 14Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! 15In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. 16Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; 17et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos ".

will be added

X\