Psalmorum 80

1Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Asaph. PSALMUS. 2Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge 3coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. 4Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. 5Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem populi tui? 6Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose. 7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. 8Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. 9Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. 10Purgasti locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit terram. 11Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei; 12extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas. 13Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam? 14Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. 15Deus virtutum, convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam. 16Et protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. 17Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. 18Fiat manus tua super virum dexterae tuae, super filium hominis, quem confirmasti tibi. 19Et non discedemus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. 20Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus.

will be added

X\