Psalmorum 78

1Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae. 3Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, 4non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. 5Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, 6ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, 7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. 8Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. 9Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare. 11Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. 12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. 13Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre. 14Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis. 15Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa. 16Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. 17Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis; 19et contra Deum locuti sunt, dixerunt: " Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? ". 20Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. " Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo? ". 21Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. 22Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius. 23Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; 24et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: 25panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam. 26Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum; 27et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: 28et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. 29Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. 30Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, 31et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. 32In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius; 33et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione. 34Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum; 35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. 36Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei; 37cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. 38Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. 39Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. 40Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso! 41Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt. 42Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. 43Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. 44Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. 45Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. 46Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae. 47Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina. 48Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. 49Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum. 50Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. 51Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. 52Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. 53Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. 54Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius. 55Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. 56Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt. 57Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. 58In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. 59Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel. 60Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus. 61Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici. 62Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit. 63Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae. 64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. 65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. 66Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. 67Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit, 68sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit. 69Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula. 70Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium, 71de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam. 72Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.

will be added

X\