Psalmorum 75

1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum. 2Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua. 3Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. 4Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. 5Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! " et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu! 6Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ". 7Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. 8Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. 9Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. 10Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob. 11Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

will be added

X\