Psalmorum 73

1PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! 2Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, 3quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. 4Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. 5In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. 6Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. 7Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. 8Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. 9Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. 11Et dixerunt: " Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ". 12Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. 13Et dixi: " Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; 14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ". 15Si dixissem: " Loquar ut illi ", ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. 16Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, 17donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. 18Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. 19Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. 20Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. 21Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; 22et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. 23Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. 24In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. 25Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. 26Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. 27Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.

will be added

X\