Psalmorum 72

1Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; 2iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. 3Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. 4Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. 5Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. 6Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. 7Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. 8Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent. 10Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. 11Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. 12Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. 13Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. 14Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - 15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. 16Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. 17Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. 18Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. 19Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.

will be added

X\