Psalmorum 71

1In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. 2In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me. 3Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu. 4Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui. 5Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea. 6Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper. 7Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. - 8Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua. 9Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. 10Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum 11dicentes: " Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat ". 12Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina. 13Confundantur et deficiant adversantes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. 14Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. 15Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi. 16Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. 17Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. 18Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua 19et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi? 20Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me. 21Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me. 22Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. 23Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti; 24sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.

will be added

X\