Psalmorum 70

1Magistro chori. David. Ad commemorandum. 2Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. 3Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. 4Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: " Euge, euge ". 5Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: " Magnificetur Deus ", qui diligunt salutare tuum. 6Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

will be added

X\