Psalmorum 7

1Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. 2Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me, 3ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. 4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem, 6persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. 7Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. 8Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere: 9Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. 10Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. 11Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. 12Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. 13Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum? 14Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. 15Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; 16lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. 17Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. 18Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.

will be added

X\