Psalmorum 69

1Magistro chori. Secundum " Lilia... ". David. 2Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum. 3Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. 4Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. 5Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. 6Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. 7Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. 8Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam; 9extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. 10Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. 11Et flevi in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. 12Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. 13Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum. 14Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. 15Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. 16Non me demergat fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. 17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. 18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. 19Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos redime me. 20Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me; 21opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni. 22Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. 23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. 24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et lumbos eorum semper infirma. 25Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. 26Fiat commoratio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 27Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem vulnerasti, addiderunt. 28Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. 29Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur. 30Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. 31Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude. 32Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. 33Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, 34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit. 35Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. 36Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam. 37Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.

will be added

X\