Psalmorum 67

1Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum. 2Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, 3ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum. 4Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. 5Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis. 6Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. 7Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster, 8benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

will be added

X\