Psalmorum 64

1Magistro chori. PSALMUS. David. 2Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. 3Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. 4Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba, 5ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt, 6firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: " Quis videbit eos? ". 7Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus. 8Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum, 9et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos, 10et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent. 11Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.

will be added

X\