Psalmorum 63

1PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. 2Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, 3sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. 6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te, 8quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. 10Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, 11tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. 12Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

will be added

X\