Psalmorum 62

1Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. 2In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. 3Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. 4Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. 8In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. 9Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 10Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. 11Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. 12Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, 13et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

will be added

X\