Psalmorum 60

1Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti ". Miktam. David. Ad docendum. 2Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum). 3Deus, reppulisti nos, destruxisti nos. Iratus es. Convertere ad nos! 4Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est. 5Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino vertiginis. 6Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. 7Ut liberentur dilecti tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos. 8Deus locutus est in sancto suo: " Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth metibor. 9Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, 10Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor ". 11Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam? 12Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 13In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.

will be added

X\