Psalmorum 6

1Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David. 2Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. 3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo? 5Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. 6Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? 7Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. 8Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. 9Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. 11Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.

will be added

X\