Psalmorum 58

1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. 2Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum? 3Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant. 4Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. 5Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, 6quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. 7Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. 8Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. 9Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem. 10Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. 11Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris. 12Et dicet homo: " Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra ".

will be added

X\