Psalmorum 57

1Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit. 2Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae. 3Clamabo ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. 4Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. 5Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. 6Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua. 7Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. 8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; 9cantabo et psalmum dicam. Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 10Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in nationibus, 11quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 12Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.

will be added

X\