Psalmorum 56

1Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent. 2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime. 4In quacumque die timebo, ego in te sperabo. 5In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro? 6Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam, 8ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus. 9Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua? 10Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem, 12in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo? 13Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi, 14quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.

will be added

X\