Psalmorum 53

1Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: " Non est Deus ". 2Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 3Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum. 4Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 5Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt; 6illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - 7Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

will be added

X\