Psalmorum 51

1Magistro chori. PSALMUS. David, 2cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. 3Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. 4Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. 5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. 7Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. 8Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. 9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. 11Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis. 13Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me. 15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. 17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. 19Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem. 21Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

will be added

X\