Psalmorum 50

1PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida. 4Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum: 5" Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ". 6Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7" Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. 8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper. 9Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. 11Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. 12Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. 13Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ". 16Peccatori autem dixit Deus: " Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? 17Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium. 21Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat. 23Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ".

will be added

X\