Psalmorum 5

1Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David. 2Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum. 3Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus. 4Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo. 5Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus, 6neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. 7Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. 8Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 9Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. 10Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas. 11Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. 12Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum; 13quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.

will be added

X\