Psalmorum 49

1Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS. 2Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem: 3quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper! 4Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. 5Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum. 6Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me? 7Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. 8Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. 9Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet, 10ut vivat usque in finem nec videat interitum. 11Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas. 12Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas. 13Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. 14Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo. 15Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. 16Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. 17Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, 18quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. 19Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: " Laudabunt te quod benefecisti tibi ", 20tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen. 21Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.

will be added

X\