Psalmorum 48

1Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. 2Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. 3Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. 4Deus in domibus eius notus factus est ut refugium. 5Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. 6Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt; 7illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis. 8In spiritu orientis conteres naves Tharsis. 9Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. 10Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. 11Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua. 12Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua. 13Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. 14Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. 15Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.

will be added

X\