Psalmorum 47

1Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS. 2Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis, 3quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram. 4Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. 5Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem dilexit. 6Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae. 7Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite. 8Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. 9Regnavit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. 10Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est.

will be added

X\