Psalmorum 45

1Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris. 2Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. 3Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. 4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo. 5Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua: 6sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. 7Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. 8Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. 9Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te. 10Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. - 11Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; 12et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum. 13Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis. 14Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta. 15In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi. 16Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis. 17Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. 18Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.

will be added

X\