Psalmorum 42

1Magistro chori. Maskil. Filiorum Core. 2Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. 3Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? 4Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: " Ubi est Deus tuus? ". 5Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. 6Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. 7In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. 8Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. 9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. 10Dicam Deo: " Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? ". 11Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me, dum dicunt mihi quotidie: " Ubi est Deus tuus? ". - 12Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

will be added

X\