Psalmorum 40

1Magistro chori. David. PSALMUS. 2Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 3Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. 4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. 5Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. 6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. 7Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti, 8tunc dixi: " Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me. 9Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis ". 10Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. 11Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna. 12Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, 13quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. 14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. 15Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. 16Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: " Euge, euge ". 17Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: " Magnificetur Dominus ", qui diligunt salutare tuum. 18Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

will be added

X\