Psalmorum 4

1Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David. 2Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. 3Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum. 5Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite. 6Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. 7Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? ". Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine! 8Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. 9In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

will be added

X\