Psalmorum 31

1Magistro chori. PSALMUS. David. 2In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me. 3Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias. 4Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et pasces me. 5Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea. 6In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. 7Odisti observantes vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi. 8Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animae meae 9nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. 10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus. 11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. 12Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. 13Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum. 14Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. 15Ego autem in te speravi, Domine; dixi: " Deus meus es tu, 16in manibus tuis sortes meae ". Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me; 17illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua. 18Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno. 19Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. 20Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. 21Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum. 22Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. 23Ego autem dixi in trepidatione mea: " Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum ". Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. 24Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. 25Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino.

will be added

X\