Psalmorum 30

1PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. 2Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. 3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. 5Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, 6quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. 7Ego autem dixi in securitate mea: " Non movebor in aeternum ". 8Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. 10Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 11Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. 12Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, 13ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

will be added

X\