Psalmorum 29

1PSALMUS. David. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam, 2afferte Domino gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto. 3Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas. 4Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. 5Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani. 6Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion, quemadmodum filium unicornium. - 7Vox Domini intercidentis flammam ignis, 8vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades. 9Vox Domini properantis partum cervarum, et denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. 10Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in aeternum. 11Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.

will be added

X\