Psalmorum 26

1David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor. 2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. — 3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua. 4Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo. 5Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. 6Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine, 7ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua. 8Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. 9Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, 10in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. 11Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. 12Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.

will be added

X\