Psalmorum 24

1David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. 2Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. - 3Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? 4Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. 5Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo. 6Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. 7Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. 8Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. 9Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. 10Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

will be added

X\