Psalmorum 23

1PSALMUS. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: 2in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, 3animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. 4Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. 6Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum.

will be added

X\