Psalmorum 22

1Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David. 2Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. 3Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 4Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. 5In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; 6ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. 7Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 8Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: 9" Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ". 10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. 11In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. 12Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet. 13Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me. 14Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. 15Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 17Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, 18et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; 19diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. 20Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. 21Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. 22Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. 24Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, 25quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. 26Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: " Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ". 28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. 29Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 30Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, 31et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; 32et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: " Haec fecit Dominus! ".

will be added

X\