Psalmorum 2

1Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 2Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: 3" Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ". 4Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. 5Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: 6" Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ". 7Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: " Filius meus es tu; ego hodie genui te. 8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. 9Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ". 10Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. 11Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. 12Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.

will be added

X\