Psalmorum 16

1Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te. 2Dixi Domino: " Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ". 3In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos. 4Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. 5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam. 6Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi. 7Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. 8Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. 9Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 10Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 11Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.

will be added

X\