Psalmorum 150

1ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. 2Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. 3Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara, 4laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo, 5laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.

will be added

X\