Psalmorum 15

1PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? 2Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, 3qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. 4Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, 5qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

will be added

X\