Psalmorum 149

1ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. 2Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei, 4quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. 5Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis. 6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, 7ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis, 8ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, 9ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

will be added

X\