Psalmorum 146

1ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum; 2laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero. 3Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. 4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. 5Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, 7facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit. 10Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

will be added

X\