Psalmorum 145

1Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi. 2BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. 3GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio. 4DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. 5HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt. 6VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt. 7ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt. 8HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. 9TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. 10IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. 11CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur, 12LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae regni tui. 13MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. 14SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos. 15AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno. 16PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito. 17SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. 18COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. 19RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos. 20SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet. 21TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.

will be added

X\