Psalmorum 138

1David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, 2adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. 3In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. 4Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui. 5Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini; 6quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit. 7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua. 8Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.

will be added

X\