Psalmorum 137

1Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. 2In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras. 3Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: " Cantate nobis de canticis Sion ". 4Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea; 6adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae. 7Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: " Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ". 8Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; 9beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.

will be added

X\